Charter Document - 06320284
Charter Number: | 06320284 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1098 - 1108 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christicolis tam presentibus quam futuris sit notum quod domnus Seguinus filius domni Helgodi cognomento Rungiferi dedit Deo et sancto Petro Cluniensi et ad Marciniacum locum cui domnus Hugo abbas preesse videtur pro salute anime sue patris matris vel omnium antecessorum suorum in tempore Seguini prioris Marciniacensis loci omnia que jure possidebat in villa de Chazot et in villa Maringa atque in villa Vallis excepto manso Winibaldi quem olim dedit pro anima sua Patriciaco monasterio Uxor ejus Gertrudis atque Seguinus Helgodus Robertus Letbaldus Hugo et Attala puella filii ejus hoc donum absque ulla calumnia laudaverunt Dominus ergo Seguinus hoc donum fecit in villa de Gerues in manu domni Seguini prioris Marciniacensis loci mense augusti in die sabbati coram domno Wichardo decano de Tolon atque alio Wichardo decano de Luziaco testes ex hoc dono sunt hi Wido de Paredo frater domni Seguini prioris Marciniacensis loci Hugo de Paredo Willelmus de Fluriaco Seguinus de Nemore rotundo Christianus presbyter domni Seguini Rungiferi Durannus de Gerues Stephanus Melas Archimbaldus de Guino Hugo de Faltrieriis Seguinus Malasmanus Martinus cellerarius Richardus decanus de Tolon Petrus prepositus de Paredo Stephanus famulus monacho de Mazereto Pro hoc ergo dono accepit a domno Seguino priore de Marciniaco septingentos sexaginta et septem solidos Est autem convenientia talis ut si monachus effici voluerit gratis recipiatur Si vero monachus noluerit fieri de Seguino filio suo primogenito vice illius monachum faciant si tamen ipse voluerit Hujus doni et promissionis sunt testes Hugo de Centherbens Seguinus de Turre Letbaldus clericus Girardus carpentarius