Charter Document - 06320282

Charter Document - 06320282


Charter Number: 06320282
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1085 - 1102
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuri evi hominibus quod ego Adaleida uxor Petri de Chucy audiens viros diligi ab uxoribus debere et teneri dono Deo et beato Petro ac Marciniacensi monasterio ubi me ipsam mitto pro anima viri mei viam universe carnis ingressi et pro anime mee remedio laudantibus filiis meis Galterio et Guillelmo et fratribus meis Artaldo de Buxolio et Hugone priore de Paredo mansum de Marciliaco et servos et burdelarias tres apud Varennis quas tenent Durannus Boirel et Hebrardus de Paret atque Constantinus de Varennis Hoc donum feci facio et confirmo coram testibus Guillelmus archipresbiter e[t] Bernardus de Perres