Charter Document - 06320281
Charter Number: | 06320281 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1060 - 1094 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Dei nomine ego Artaldus de Bargia et Gerardus frater meus cum uxore sua et Leotardus de Caleodo cum conjuge sua Ama vocabulo pro amore Altissimi et animarum nostrarum seu parentum nostrorum atque omnium fidelium defunctorum remedio aliquid juris nostri desiderio fundandi ecclesiam donavimus beatis apostolis Petro et Paulo ad locum Sancte Fidis hoc est desertulum cum fruticibus illi adherentibus quod est in confinio duorum pagorum videlicet Augustodunensis et Matisconensis et in sylva que Morventus dicitur resedit et terminatur ab oriente muro existenti supra fontem qui ad Parnicerias vocatur et ab occidente petra que vulgo vocatur Fola a meridie vero sylva ipsius hereditatis et ab aquilonis parte via publica que ducit ad Sedemurum castellum et hoc sine posteritatis nostre consuetudine Testes hujus dotis Hugo de Bargia Petrus clericus Willelmus de Castello Bernardus Modicus Gunterius vicarius Ansedeus de Caleodo Bernardus Crassus Beate Fidis cimiterium cum esset dedicandum et ab aquilonis parte adherens vie publice que ducit ad Sedemurum castellum esset angustum monachus quidam Bernardus nomine Amicus cognomine qui tunc illic morabatur rogavit unam quandam nomine Madalgardim et filios ejus Hugonem et Archimbaldum ut viam suprascriptam modicam per eorum sylvam que vie huic adherebat transmutarent Favente Domine Deo et omnibus sanctis sponte et sine ullo habere sed pro Dei amore et pro animarum suarum parentumque suorum remedio donaverunt modicum de sylva et viam per ipsam Hujus rei testes sunt Hugo de Laval Adraldus d'Escabelt Bernardus Modicus Artaldus donavit sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Sancte Fidis mansum quem Natalis servus ejus tenuit qui inter Bargam et Monticulum resedit Girardus frater Artaldi dedit pro susceptione sua mansum quem Benedictus de Muntet tenebat laudante Girardo filio suo