Charter Document - 06320276

Charter Document - 06320276


Charter Number: 06320276
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1144
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Celestinus episcopus servus servorum Dei dilectis in Christo fidelibus sanctimonialibus de Marciniaco salutem et apostolicam benedictionem Que a fratribus nostris episcopis et ecclesiarum Dei rectoribus pro pace et tranquillitate religiosarum personarum statuta esse cognoscimus in sua volumus stabilitate servari ne pravorum hominum valeant refragatione turbari Concordiam itaque controversie que inter vos et fratrem nostrum Humbertum Eduensem episcopum agebatur quemadmodum a venerabili fratre nostro Amedeo Lugdunensi archiepiscopo rationabiliter facta est et scriptis inde firmata Sedis Apostolice auctoritate firmamus et ratam manere censemus Si quis autem hujus nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonitus si non reatum suum congrua satisfactione correxerit ordinis et officii sui periculo subjaceat atque omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus indignationem incurrat Datum Laterani decimo calendas Martii