Charter Document - 06320275
Charter Number: | 06320275 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1142 - 1144 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Amedeus Dei gratia Lugdunensis ecclesie minister indignus totiusque ejusdem ecclesie conventus venerabilibus fratribus Willelmo Eduensi decano G[irardo] preposito He[nrico] V[alterio] archidiacono universoque conventui salutem De pace et utilitate Eduensis ecclesie plurimum solliciti diligentius operam dedimus ut controversia que inter domnum Eduensem episcopum et sanctimoniales Marciniacenses versabatur debitum pacis et concordie finem obtineret auditis ergo utriusque partis rationibus idoneus nobis et utrisque congruens visus est transactionis faciende modus ut domnus episcopus quod in ecclesia de Briant habebat libere tam ipse quam ejus successores habeant ecclesiam vero de Sarria memoratis sanctimonialibus pertetuo habendam relinquat donantibus illis eidem episcopo ejusque successoribus quinque solidos debitales quos in ecclesia de Sinemuro habebant Ut ergo res ad omnem pacis stabilitatem proficiat transactionis modum et ipsi assentiatis et ut domnus episcopus assentiat apud ipsum susceptis precibus nostris fidelius intercedatis