Charter Document - 06320274
Charter Number: | 06320274 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1142 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Amedeo Lugdunensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem Fraternitatis tue litteras pro sanctimonialibus de Marciniaco nobis transmissas debita benignitate suscepimus et que in eis continebantur diligenter attendimus Quod autem prefatas sorores sicut accepimus foves et diligis gratum habemus et ut in bono perseveres proposito devotionem tuam in Domino commonemus Nos quidem earum jura ipsis volumus illibata servare et a pravorum incursibus defensare Mandamus itaque discretioni tue ac precipimus quatenus de ecclesiis de Briant et Sarrie a predecessore nostro beate memorie papa Urbano sibi collatis et a domino papa Calixto confirmatis nullam ab Eduensi episcopo vel ab ipsis capellanis injuriam vel molestiam permittas inferri sed ut eas absque inquietatione quiete possideant diligenter studeas providere presbyterisque qui ecclesiis quas prefate sanctimoniales in Eduensi episcopatu possident deserviunt nullam ab eodem episcopo injuriam fieri vel indebitam exactionem imponi permittas