Charter Document - 06320273
Charter Number: | 06320273 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1141 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Humberto Eduensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Prelati ecclesiarum religiosas personas et loca earum debent a pravorum incursibus defensare et tuitione propitia confovere Ceterum sorores Marciniacensis pro honesta sua conversatione gratum Deo religionis odorem et exemplum hominibus representant ex quo profecto tanto amplius a tua sunt diligentia protegende quanto magis ipsarum vita Deo amabilis esse videtur et earum preces apud omnipotentem Deum pro peccatis hominum efficaces esse noscuntur Proinde fraternati tue per presentia scripta mandamus quatenus easdem sorores nullatenus inquietes neque de ecclesiis de Briant et Sarrie a predecessore nostro sancte recordationis papa Urbano sibi collatis ac postmodum a domno papa Calixto roboratis eis molestiam seu injuriam irroges vel irrogari permittas sed ut eas libere et in pace possideant diligenter efficias Datum Laterani secundo idus aprilis