Charter Document - 06320272

Charter Document - 06320272


Charter Number: 06320272
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1137 - 1142
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Cabilonensi Claromontensi et Eduensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem Tunc in gregem Dominicum seviendi lupo aditus aperitur cum nec baculo nec voce pastoris arcetur Gravis ad aures nostras perlatus est clamor quod Willelmus Cabilonensis comes conventum sororum Marciniacensis cenobii graviter inquietando ipsas et locum earum vehementer affligat bona diripiat villas cimiteria et ecclesias violat et incendat et insuper eis graviora minetur Super quo plurimum de vobis miramur quod nec vestre predicationis voce sit monitus neque correctionis baculo castigatus nisi enim pravorum excessus ecclesiastica puniat censura ex dilatione vindicte deliquendi prestatur audacia Quia igitur sexus ille quanto est fragilior et ad resistendum imbecillior tanto magis nostro indiget patrocinio Per presentia scripta vobis mandamus et mandando precipimus quatenus prefatum comitem ablata cum integritate reddere et ab earum sororum infestatione cessare et de injuriis satisfacero districte commoneatis quod si facere contempserit tam de ipso quam Walterio Sine Terra Guillelmo de Colchis Villelmo de la Rochi qui in hac nequitia precipui fuerunt malefactores canonicam justitiam faciatis homines quoque de castro Putero ab earumdem lesione coherceatis alioquin de ipsis justitiam facere non omittatis Datum Laterani tertio calendas januarii