Charter Document - 06320271
Charter Number: | 06320271 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1120 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Calixtus episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus episcopis in quorum parrochiis Marciniacensium sunt beneficia monacharum salutem et apostolicam benedictionem Quoniam vestri officii cura est paci ecclesiarum diligentius providere dilectionem vestram monendo rogamus quatenus ea que juris sunt ancillarum Dei Marciniaci degentium pia protectionis manu servetis et a violentis exactoribus defendatis Si autem aliquis res earum vel auferre vel diminuere presumpserit vestre censuram justitie ei celerius opponatis Quanto enim sexus earum fragilior esse dignoscitur tanto clementiori indiget protectione Omnibus autem benefactoribus earum sit remissio peccatorum et salus in perpetuum Datum Romanis decimo sexto calendas martii