Charter Document - 06320270

Charter Document - 06320270


Charter Number: 06320270
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1120
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Calixtus episcopus servus servorum Dei carissimo in Christo filio Pontio Cluniacensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Religiosis desideriis dignum est facilem prebere consensum ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum Desideras siquidem frater carissime et suppliciter postulas ut Marciniacense monasterium quod videlicet a predecessore tuo sancte memorie beato Hugone abbate in predio parentum suorum constructum est apostolice sedis patrocinio muniamus Cui profecto postulationi tanto libentius accommodamus auditum quanto sexus ille fragilior qui ad Dei servitium ibi congregatus est majori cognoscitur auxilio indigere Per presentis igitur privilegii paginam eidem sanctimonialium monasterio confirmamus ipsam villam Marciniacum cum ecclesia sancti Nicetii et quidquid in ejus parrochia habet ecclesiam quoque de Balgi cum capella villam que dicitur Varennis cum ecclesia ecclesiam sancti Juliani de Sivri ecclesiam sancti Christofori ecclesiam de Brian ecclesiam de Sarri et quidquid in predictis parrochiis habet cellam sancte Fidis cum omnibus ad eam pertinentibus et quidquid habet in castro Semur videlicet in foro in campis in vineis in sylvis et in parrochiali ecclesia sancti Martini et in capellis sancti Hilarii et sancte Marie Magdalene et in ecclesia sancti Martini de Lac omnia hec in episcopatu Eduensi in episcopatu vero Matisconensi villam Yguaranda et ecclesiam sancti Andree cum capella sancti Marcelli cum omnibus appendiciis suis et quidquid habet in ecclesia de Maali in episcopatu Lugdunensi ecclesiam de Briennon cum cella monachorum et quidquid ibi habet in episcopatu Arvernensi cellam de Lodda cellam de Buissolis cellam de Tresfons cellam de Lodessa et quidquid ad eas pertinet in episcopatu Valentinensi cellam de Balma et quidquid ad eam pertinet in episcopatu Diensi cellam sancti Joannis cum capella sancti Clementis in castro Aurello cum ecclesiis sancte Cecilie et sancti Petri in episcopatu Nivernensi cellam sancti Lupi et quidquid ad eam pertinet in episcopatu Sanctonensi cellam de Montos et quidquid juris ejus est in episcopatu Pictavensi cellam de Fontanis cellam de Jaudai et quidquid habet in villa Aient in episcopatu Ambianensi decimas ville que dicitur Cella in episcopatu Morinensi ecclesiam de Pennis cum capellis de Saissin et de Percin et de Blaringehem et de Floringehem cum cimiteriis et decimis excepta parte Morinensis ecclesie in episcopatu Leodiensi cellam Aqualie in Anglia maneria Guildebe Eslatinefort Broma et cetera omnia que idem locus vel in presenti obtinet vel in futurum largiente Deo concessione pontificum liberalitate principum oblatione fidelium vel aliis modis justis poterit adipisci Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona in futurum huic nostro decreto temere obviare temptaverit honoris et officii sui periculum patiatur aut excommunicationis ultione plectatur nisi presumptionem suam digna satisfactione correxerit qui vero observator extiterit omnipotentis Dei et apostolorum ejus benedictionem et gratiam consequatur Amen Datum Romanis per manum Chrysogoni sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis ac bibliothecarii decimo sexto calendas martii indictione decima tertia incarnationis Dominice anno millesimo centesimo vigesimo pontificatus autem domni Calixti secundi pape anno secundo