Charter Document - 06320269

Charter Document - 06320269


Charter Number: 06320269
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1095
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s):

Charter:

Urbanus episcopus servus servorum Dei Marciniacensis cenobii sanctimonialibus salutem et apostolicam benedictionem Ad hoc nos disponente Domino in apostolice Sedis servitium promotos agnoscimus ut ejus auxilium implorantibus efficaciter subvenire et ei obedientes tueri ac protegere prout Dominus dederit debeamus Unde oportet nos venerabilibus locis protectionis manum porrigere et Deo servientium quieti attentius providere Igitur tam pro vestra speciali religione quam pro venerabilis fratris nostri Hugonis Cluniacensis abbatis dilectione ad cujus curam ex Cluniacensis cenobii jure locus vester pertinet vestris filie in Christo carissime precibus annuentes monasterium vestrum presentis decreti auctoritate munimus Statuimus enim ut quecumque hodie idem cenobium juste possidet sive in futurum concessione pontificum liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci vobis et his qui post vos in loco eodem ac religione successerint firma semper et illibata permaneant in quibus hec propriis nominibus duximus exprimenda in episcopatu Augustodunensi ecclesia de Varennis de Brianno de Sarrierio de Belgiaco de Camboliaco ecclesie Sancti Nicetii Sancte Fidei Sancti Christofori Sancti Leodegarii capellam Sancte Marie in oppido Sinemuro cum decimis et cimiteriis suis quartam partem ecclesie Sancti Martini extra Sinemurum in episcopatu Matisconensi ecclesiam Sancti Jacobi in Lugdunensi medietatem ville Vitriaci ecclesiam Sancti Martini ecclesiam Sancti Reveriani apud Brianonum ecclesiam Sancti Romani capellam de Celerias terram Hugonis Letbaldi cum aliis quibusdam apud Casiotum in episcopatu Arvernensi ecclesiam Sancti Petri de Lodda Sancti Vincentii de Lodessa cum decimis et cimiteriis Sancti Nicolai ad Tres Fontes in episcopatu Diensi apud oppidum seu territorium de Orello ecclesias quatuor in Valentino episcopatu ecclesiam Sancti Stephani ad Balmam in comitatu Beardensi ecclesiam Sancte Fidei apud villam que dicitur Furcas in episcopatu Pictaviensi ecclesias duas in Santonensi ecclesiam de Montoso in Leodiensi villam que dicitur Aiquales cum ecclesia et decimis et aliam que dicitur Reicampus in Rotomagensi villam que dicitur Aquabella in Petragoricensi mansos quindecim Agimoldis priorisse apud villam Maurensem in Caturcensi ecclesiam Sancti Constantii in Nazarensi episcopatu villas tres Villela Ataid Glanga cum universis possessionibus et appendiciis suis Preterea decernimus ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere vel temerariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur earum pro quarum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva in omnibus debita abbatum Cluniacensium reverentia Sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse sancimus ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extreme voluntati nisi forte excommunicati sint nullus obsistat Hoc quoque presenti capitulo subjungimus ut nulli jam liceat congregationi vestre vel excommunicationis gravamen inferre vel divinum officium interdicere vel sepulture debitum prohibere aut interdicti cujuslibet molestiam irrogare quia pro Dei timore clause et seculo jam estis emortue quatenus ab omni infestatione secure omnique gravamine mundane oppressionis remote ad eterni sponsi semper desiderabilem visionem totius mentis et anime viribus anheletis Si qua sane in crastinum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertio commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Amen amen amen Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi Amen Datum apud oppidum Sancti Flori per manum Joannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis indictione tertia anno Dominice incarnationis millesimo nonagesimo sexto pontificatus autem domini Urbani II pape octavo septimo idus decembris