Charter Document - 06320266
Charter Number: | 06320266 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1139 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Alexandra uxor Stephani Buteri transitura ab hac vita et volens me commendare orationibus Marciniacensium de hereditate mea et alodio meo dono et concedo illis hanc partem ut habeant et quiete possideant jure perpetuo mansum de Nuirt ex integro cum omnibus redditibus suis et omnibus que ad illum pertinent scilicet prata boscos terram cultam et incultam nihil in eo penitus retinens alicui de consanguinitate mea Hoc donum facio pro salute mea et parentum meorum Ego Umbertus dictus de Bellojoco laudo et presenti scripto concedo et confirmo donum quod hec jam nominata Alexandra sicut presens cartula dicit vobis Marciniacensibus et successoribus vestris perpetuo futuris pro anima mea et pro anima parentum meorum Factum solemniter in manu Archimbaldi prioris a quo iste Umbertus pro concessione hujus terre habuit quatuor marchas argenti anno Dominice incarnationis millesimo centesimo trigesimo nono S Wichardi de Marziaco S Stephani de Marchant S Artaldi de Villoni S Bernardi de Centherbens