Charter Document - 06320263
Charter Number: | 06320263 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1130 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Arulfus cognita religione hujus sancti Marciniacensis cenobii volensque habere partem in orationibus et ceteris beneficiis que ibi fiunt concedo vobis qui habitatores estis loci hujus et successoribus vestris perpetuo futuris in alodio meo quod hactenus hereditario jure habui in Montebrosio videlicet terris pratis et vineis et domo et curtillo que ibi sunt Hoc donum facio et per presentem cartulam confirmo et fideliter et absque malo ingenio nullam ibi consuetudinem alicui de posteritate mea relinquens quam si quis ibi requirere presumpserit iram Dei omnipotentis incurrat et eterne maledictioni subveniat Factum solemniter in manu Archimbaldi prioris in die quo Arulfus habitum mutavit et ex clerico factus est monachus apud Marciniacum Testes hujus rei sunt Hugo de Chenevei Amicus famulus Petrus grammaticus et Petrus de Canale