Charter Document - 06320260

Charter Document - 06320260


Charter Number: 06320260
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1130 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quedam domina nomine Petronilla cognomento Maitmunc uxor Gaufredi de Casannes suscepit monachicum habitum cum filia sua in ecclesia Marciniaci Dedit autem ecclesie Marciniacensi dimidium mansum quod habebat in parrochia de Balbiniaco laudante Rolando Calvo fratre suo et Ainone Calvo qui pro hoc habuit triginta solidos et laudantibus filiis suis Testes hujus doni sunt Hugo Dalmacius frater ejus Dalmacius Morellus Robertus Dalmacius Aemars Morellus Ugo de Muntinic Ildinus prepositus Idem Gaufredus laudavit terram de Casot pro filia sua quam pater ejus pro matre sua dederat presentibus Archimbaldo et Thoma prioribus Marciniacensibus