Charter Document - 06320259

Charter Document - 06320259


Charter Number: 06320259
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1130 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverint tam presentes quam futuri quod Girarda uxor Poncii Willani et filia Hugonis de Masoncellis de Monte Brizono quando Marciniaci in monacham recepta est dedit eidem loco et dominabus Deo servientibus unam sexteriatam terre apud Grasiacum et apud Montem Brizonum octo jornalaas de vineis et octo denarios Hanc donacionem factam in manu Archimbaldi prioris et Petri sacriste de Marciaco laudaverunt Hugo Currerius et Herbertus frater ejus quos jamdicta Girarda genuerat de Hugone Currerio priore viro suo Hanc quoque donacionem quam fecit de suo proprio alodo jam nominata mulier laudavit Stephanus Jugerius qui habebat filiam ejus in uxorem et ipsa filia laudavit et Bertrannus de Carau nepos ejus Testes hujus donacionis sunt Poncius Villencus maritus et Milo Avis presbyter et Bertrannus de Carau et Umbertus Ferannus et Poncius filius ejus Ex alia parte sunt testes Stephanus presbyter de la Cauce Ildinus de Cavaniaco Walandus de Flay et Constancius Carpentarius