Charter Document - 06320258
Charter Number: | 06320258 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1123 - 1130 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Humbertus Ferannus dedit Deo et sancte congregationi ancillarum Dei Marciniacensium quamdam vineam quam juxta earum domum habebat et in dominium suum faciebat pro Ernaldo filio suo quem et nutrierunt et ad monasticum ordinem vestierunt unde etiam viginti ab eis solidos Lugdunensis monete accepit Habuit preterea quatuor solidos ejusdem monete ab eis pro vinee parte que sita est juxta viam quia quidam hoc de eo tenebat Dedit quoque ruinam que ex uno latere jamdictam claudit vineam Hoc cum eo dederunt et laudaverunt uxor ejus Guirarda et filii sui Poncius et Hugo et Nicolaus Hoc fideliter et sine malo ingenio fecerunt in domo dominarum apud Montem Brizonem in presentia Poncii prioris et Petri sacriste Inde testes sunt Milo sacerdos Willelmus Ferroil Poncius Rufus Becions Petrus de Sevenga Constancius carpentarius Joannes Guicarz Durandus de Maserei