Charter Document - 06320254
Charter Number: | 06320254 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1128 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego in nomine Dei Ildeardis uxor quondam Artaldi de Sancto Abundo nunc amisso marito secundum consilium Filii Dei relinquo seculo et omnia que illius sunt preter illa tantum que paterno dono et hereditario jure mihi relicta et concessa fuerunt hactenus in parrochia et in castalania Sancti Justi et in villa et in parrochia Sancti Martini de Lestres Hec autem concedo huic Marciniacensi cenobio et Dei servis et ancillis habitantibus in eo cunctisque successoribus perpetuo futuris ut libere habeant et quiete possideant et ex parte Dei omnipotentis interdico filiis meis et omnibus qui de consanguinitate mea sunt vel futuri sunt ne aliquam ibi consuetudinem requirant et in hoc dono meo nihil calumniari nullamque injuriam facere presumant Hoc donum ego Ildeardis vidua Marciniacensibus facio et ut ratum facto sit presenti scripto confirmo laudantibus filiis meis Duranno de Sancto Abundo et Artaldo coram testibus subnotatis S Stephani de Castello S Stephani Jugerii S Girberti Rechanni Ego Durannus laudo Ego Artaldus laudo Factum publice anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo vigesimo octavo regnante Ludovico rege Francorum in conspectu castri Sancti Abundi