Charter Document - 06320248

Charter Document - 06320248


Charter Number: 06320248
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1130 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod quidam miles de Sinemuro nomine Jaquilinus vendidit ecclesie Marciniacensi per manum Archimbaldi prioris quatuor cavanarias apud Briennonum pro quadringintis solidis Borbonensis monete et duas vercarias pro quinquaginta solidos et alteram pro viginti quam nobis liberam fecit de taschia et fidejussorem dedit Gaufredum Jocularem tali pacto quod si ipse voluerit habeat licentiam redimendi de proprio censu in vita sua si vero ante redemptionem morte preventus fuerit donavit hec omnia supradicta pro anima sua et parentum suorum Domino Deo et beate Marie ecclesie Marciniacensi coram testibus Guillelmo Folcaldo Duranno Morino Ildino preposito Guillelmo portario Stephano de Cruce capellano Petro de Sevinga Ipse Jaquilinus laudavit quinque solidos in presentia domni Gaufredi de Sinemuro Hugonis de Tori Ildini et Alardi fratris ejus de Cavaniaco quos habebat Durannus de Roca de eo in predicta terra de fedio et indo accepit a priore Archimbaldo quadraginta solidos