Charter Document - 06320246
Charter Number: | 06320246 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1130 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod Adalaidis filia Duranni de Rocha suscepit monachicum habitum in ecclesia Marciniaci et dedit ibi quinque solidos apud Briennonem in terra Jachilini et unum curtile ad Arcum in parrochia Sancti Andree et reddit de servitio sexdecim denarios et unam quartam hordei et unam trossam feni et unam gallinam et aliud curtile apud Nigrum Stabulum quod tenet Petrus de Platea et reddit de servitio duodecim denarios et unum sextarium de avena laudante fratre meo Duranno de Rocha et filiis suis Pontio Guicardo Wilegio Robaudo Hujus doni testes sunt S Durannus et Artaldus fratres de Sancto Abundo Girbertus Rechanus Stephanus presbyter de Sancto Germano Durannus de Roennes et uxor sua Adeleida habebant de Jaquelino apud Brianum quinque solidos annuatim quos habebant in sex cavanerias et in quatuor vercherias Hoc laudavit in vita sua Jaquelinus coram testibus et accepit a domno Archimbaudo priore quadraginta solidos