Charter Document - 06320245
Charter Number: | 06320245 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1130 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Christiana filia Bernardi Baul veniens ad conversionem apud Marciniacum dedi eidem loco de hereditate mea quod subscriptum est apud locum qui dicitur Rosetum medietatem unius vercherie et quartam partem de insula Martinel apud Ygarandam unius stationum quam dicuntur peam Factum publice coram testibus subnotatis S Hugonis filii mei qui hoc concessit et laudavit S Artaldi de Vale S Stephani Negelli S Stephani de Portu S Bernardi de Costablo S Duranni de Vavra Domnus Gaufredus de Sinemuro concessit et laudavit in manu Archimbaldi prioris cujus concessionis testes sunt Guicardus de Marziaco Artaldus de Villon Robertus de Vineis