Charter Document - 06320241

Charter Document - 06320241


Charter Number: 06320241
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1123 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod per manum domni Petri Cluniacensis abbatis facta est commutacio inter fratres Marciniacenses et fratres de Caroloco de quibusdam terris quarum nomina inferius subjungentur Dederunt enim monachi Carilocenses terram de Cambeta et eam quam habebant juxta Chavaniacum pro quadam terra quam Marciniacensis ecclesia habebat in Lugdunensi territorio de qua monachi Sancti Nicetii eidem Marciniacensi ecclesie septem solidos Lugdunensis monete singulis annis persolvebant Hoc autem factum apud Carolocum presente Girardo ejusdem loci priore et Pontio Marciniacensi procuratore cum quibus interfuerunt Gaufredus Viridis Cluniacensis monachus et Archardus de Villone prior Thisiacensis atque Herbertus cognomento Fladratus prior Reginiacensis et prior Sancti Nicetii Willelmus qui cognominatur Aboso Petrus de Cambiaco prior claustralis Cariloci Hugo de Limanz decanus Cariloci Girardus de Ygaranda Rainerius Viridis miles Girardus Tosus