Charter Document - 06320228
Charter Number: | 06320228 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1123 - 1130 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod domnus Gaufredus Meschinus sanctimonialem faciens filiam suam nomine Arembergam dedit Deo et loco Marciniacensi quartam partem decime sancti Romani que erat de parte uxoris sue nomine Bardane laudante et concedente ipsa domna Bardana et filio suo Gaufredo Dedit etiam vercheriam in parrochia de Ygaranda quam tenebat Joannes Quintio in parrochia de Maaliaco vercheriam quam Stephanus Brunus tenebat cum domo sua ad Lescavanas duas vercherias ultra Ligerim ad caput pontis minetam terre Iterum autem concessit hoc quod calumniabat sive injuste sive juste de eleemosina Ildini de Glana scilicet in Laisobosco et in vineis similiter Hoc vero quod habebat vel de ejus feodo erat inter Craiam et viam que ducit ad quercum rotundum libere et absolute dimisit Istud donum fecit in manu domni Pontii prioris qui filiam suam regulariter vestivit Hujus rei testes sunt Theotardus Bernardus cellerarius prior claustralis Girbertus Rechanus Gaufredus Flocellus Girardus de Munda Willermus de Vindiciaco Rodulfus et Hugo fratres ejus Gibuinus prepositus Ildinus Durannus et Andreas frater ejus et multi alii Inde debet persolvere Joannes Quintio duodecim denarios et minam avene et unum caponem et bichonem siliginis et vercheria Stephani Bruni est ad medietatem et de domo sua debet tres denarios et unam quartam avene et unum caponem Bernardus de vercheria Jevescanarum debet unam minam avene et quinque denarios et panem unum de uno bichet frumenti ad planiam mensuram et unam gallinam et tres capones item alia vercheria debet unum sextarium avene et duodecim denarios et duas gallinas