Charter Document - 06320224
Charter Number: | 06320224 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1142 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego in nomine Domini Artaldus de Salviliaco pro anima mea et parentum meorum et pro anima uxoris mee Domnone quam sepeliri feci apud Marciniacum sicut ipsa dum viveret rogavit concedo vobis qui habitatores estis predicti loci et successoribus vestris perpetuo futuris sicut ipsa destinaverat et preceperat in medietate decimarum parrochie de Lodda que medietas ad uxorem meam pertinebat in hac inquam medietate concedo vobis medietatem que medietas est octava pars totius Hoc donum facio fideliter et sine malo ingenio nullam deinceps in hac parte consuetudinem quesiturus nec ego nec aliquis de consanguinitate mea neque de consanguinitate predicte uxoris mee quod si quis facere presumpserit iram omnipotentis Dei incurrat et pro tam nefanda presumptione perpetue maledictioni subjaceat Hoc donum quod pro matre mea fit ego Anselmus filius ejus laudo et concedo Ego Hugo de Grenegilis concedo et laudo Ego Willelmus dapifer hoc donum quod pro sorore mea fit laudo et concedo Factum est publice apud Marciniacum in manu Thome prioris S Bernonis presbyteri de Libier S Roberti presbyteri Anno millesimo centesimo quadragesimo secoudo ab incarnatione Domini