Charter Document - 06320222

Charter Document - 06320222


Charter Number: 06320222
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1130 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hominibus quod domnus Falco de Galiniaco dedit in loco de Marciniaco pro filia sua omnia que possidebat ad Algerias in pratis in sylvis terram cultam et incultam sicut Petrus de Algeriis habebat de eo et possidebat Odo Caulus et Girbertus frater ejus consuetudinem quam ibi habebant relinquerunt Theotardus prepositus de Sancto Desiderio similiter dimisit suam consuetudinem in tenemento Willelmi et Andrea Dolsulan unum sextarium siliginis et pro uxore sua defuncta quam in hoc loco sepelivit dedit mansum de Muntfrumus cum appendiciis suis et consuetudinem quam habebat in tenemento Andree de la Broci S Falconis qui hoc donum fecit Testes sunt Eldinus de Vigiaco Wicardus de Castello et Odo Caulus et Girbertus frater ejus qui consuetudinem quam habebant in predicto manso dimiserunt et [Theotardus] prepositus similiter suam consuetudinem dimisit Factum est hoc donum in capitulo coram prioribus Thoma et Archimbaldo et Willelmo decano famulis Eldini prepositi Petro Bechola Pagano de Yurgo Laurentio Alberto Baldone coquo Roberto Paumerio