Charter Document - 06320220

Charter Document - 06320220


Charter Number: 06320220
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1130 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Robertus cognomento Extendutus in die conversionis mee uxoris Theoberge cognomento Molnerie presente et laudante Aimone filio nostro dedi pro ipsa et pro anima mea et parentum meorum huic sacro Marciniacensi cenobio et possessoribus ejus perpetuo futuris quicquid hactenus habui in manso de Retgo scilicet medietatem per totum excepto in bosco in quo tamen habebunt homines hujus terre cultores consuetudines suas in bosco ea conditione hoc donum feci ut habeant Marciniacenses in liberam possessionem remota omni calumnia ab omnibus de posteritate mea Testes sunt hujus rei Willelmus frater meus qui hoc donum laudavit et uxor sua Domnona de cujus capite venit S Aimonis filii nostri S Gaufredi Flocelli S Galterii de Soliaco S Amici famuli Factum publice apud Anziacum in manu Archimbaldi prioris et Bernardi cellerarii et Eustacii ejusdem loci prioris