Charter Document - 06320212
Charter Number: | 06320212 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1123 - 1130 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Girardus de Sinemuro Deo et sancte Trinitati et beate Marie atque beatis apostolis Petro et Paulo et conventui Dei ancillarum Marciniacensi terram cum bosco Daldevens et omnem terram suam de Chastrapol cum brocia ubicumque sit donavit pro suis omniumque antecessorum suorum delictis et pro filia sua Helion quam ad suscipiendum monachilem habitum Dei ancille susceperunt et pro matre sua Willama que eo vivente per hoc donum suscepta est Laudaverunt hoc donum uxor sua nomine Elion et filii Girardus et Bernardus Hoc etiam laudavit Wichardus li Rois qui ibi de eo feodum habebat et in alio loco a predicto Girardo concambium inde recepit Testes sunt inde S Gaufredi de Sinemuro S Gaufredi filii S Girardi de Bargia S Gaufredi Meschini S Gaufredi Brutrini S Artaldi Maleti S Gaufredi Flocelli S Stephani presbyteri S Lideti fratris sui S Wigbaldi prepositi S Ildini ejus filii S Petri de Sevinga et Duranni Morini S Petruini et Uncberti fratris ejus S Tecbaldi Willelmus de Pomorio qui Doldevens foretarius erat quam forestariam predicto Marciniaco dereliquit et laudavit Hoc donum domnus Girardus de Sinemuro fecit in manu Pontii prioris qui etiam ducentos solidos ei dedit pro hac terra