Charter Document - 06320201
Charter Number: | 06320201 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1130 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego nomine Hugo de Turiaco pro salute anime mee concedo huic Marciniacensi cenobio et vobis qui ejus habitatores estis ac successoribus vestris perpetuo futuris quicquid hactenus habui hereditario jure in parrochia de Varennis scilicet medietatem mansi de Peros cum servis concedo etiam vobis quod ex parte uxoris mee est de hereditate ipsius cum ipsam accepi et habui et habeo in parrochia de Vitriaco in villa que dicitur Barbareschia Hanc concessionem sive donum in predictis locis facio vobis fideliter et absque malo ingenio nihil retinens in ipsis locis alicui de posteritate vel consanguinitate mea unde calumnia vel injuria vobis inferri possit Ea quidem conditione hoc facio cum uxore mea Stephana ut cum ipsa voluerit seculum relinquere et habitum vitamque mutare apud vos ipsam regulariter suscipiatis Quod factum est post mortem ipsius Hugonis qui hic se vivus reddidit et monachus fuit Factum solemniter in manu Archimbaldi prioris apud Marciniacum coram testibus subnotatis S Willelmi Fulcaldii S Petri de Sevenga S Hugonis de Munda S Bernardi Grua S Ildini Fulcaldi S Roberti Blanci presbyteri S Ildini prepositi