Charter Document - 06320194

Charter Document - 06320194


Charter Number: 06320194
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1123 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nosse volumus presentes et futuros quod ego frater Poncius Marciniacensis prior recepi Girardum Gruem in monachum et vestivi eum omnibus monachalibus indumentis Ipse vero dedit Deo et Marciniacensi loco terram de Rociaco que est in parrochia Varennensi quam in wadimonio existentem ego Poncius redemi de Bertranno de Ozola triginta sex solidis monete medietatis Hanc autem terram dederunt nobis simul cum eo et laudaverunt mater ipsius Girardi et fratres Hugo Grues et Bernardus Grues Testes denique hujus rei sunt Artaldus de Valle Servitium vero hujus terre annuum taschia hyemalis seminis aries duorum solidorum due carte avene et tres galli