Charter Document - 06320191

Charter Document - 06320191


Charter Number: 06320191
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1123 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris Ecclesie filiis notum sit quod Hugo de Molendinis et ejus uxor dederunt pro sua et antecessorum suorum salute Deo et beate Marie et beatis apostolis Petro et Paulo et sancto conventui ancillarum Dei Marcigniacensium quando filiam suam Blimodem jamdicto conventui consociaverunt mansum Frejenburt totum ex integro ubicumque sit et condominam de Argentella et tres quartalatas terre juxta nemus quod nominatur Boschials in parrochia Sancti Desiderii et in villa que dicitur Charanca Hujus rei testes qui audierunt et viderunt sunt hi Theotardus prior ordinis Poncius prior qui hujus rei fuit actor Stephanus de Cruce et Durannus presbyteri Humbertus Rufinus et filius ejus Rufinus Hugo Rabia Petrus de Sevenga Hildinus filius Vitboldi