Charter Document - 06320187
Charter Number: | 06320187 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1130 - 1136 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Jocerannus filius Ledbaldi de Digonia pro anima patris mei quem sepeliri feci apud Cluniacum sicut ipse vivens petivit et voluit concedo huic Marciniacensi loco et vobis qui habitatores ejus estis ac successoribus vestris perpetuo futuris sex solidos in hereditate mea annuatim in possessionem et hereditatem in parrochia sancti Leodegarii ex his quinque sunt accipiendi in tenemento quod modo tenet Leodegarius et duodecim denarii in tenemento quod tenet Deodatus ab eis et successoribus ejus perpetuo futuris Factum in capitulo Marciniacensi in manu Archimbaldi prioris S Joceranni de Chopetra S Joceranni de Perechan