Charter Document - 06320186

Charter Document - 06320186


Charter Number: 06320186
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1123 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverit universitas christiani populi quia Jocerannus de Chopetra omnem vicariam quam in potestate de Vitriaco habebat vendidit priori Marciniacensi domno Pontio pro ducentis sexaginta solidis Habebat enim in monte de Molneto unam quartam vin et dimidiam quartam avene in quo etiam manso dimidium panem siliginaceum uno anno capiebat et alio anno dimidium caponem Preter in manso de Bosc franc unum obolum habebat atque in quadam vercheria predicti Bosc franc cujusdam oboli tertiam partem necnon et in manso Pontis similiter unum denarium que omnia supra denominata [] si quid in parrochia Vitriacensi in terra Marciniacensi de vicaria habebat totum vendidit et per quandam chirothecam in manu predicti Pontii prioris donavit et in perpetuum quictum clamavit Quod donum laudavit et concessit Petrus de Varennis de quo Jocerannus tenebat ipsam vicariam laudavit hoc idem Guillelmus frater ejus Hec autem venditio sive donum in domo Petri Capreoli apud Paredum facta fuerunt presentibus et videntibus domno Guifredo Marciniacensi decano et Petro archipresbytero et Duranno presbytero de Poissuns et Petro presbytero de Fracto puteo et Gaufredo Brutino cum fratre suo Guigone et Gaufredo de Castellione et Duranno de Bosco presbytero cum Simone nepote suo et Ugone de Grandivalle et Dominico presbytero de Oia et Hugone de Volevra Joceranni vicario qui hoc laudavit et Joanne de Poliaco et Petro de Sevengo et Duranno Morino et Petro de Vitriaco et Deodato Curio Quod etiam uxor Joceranni laudavit et concessit presente Guifredo et Petro archipresbytero et Gaufredo Brutino cum Guigone fratre suo et Deodato Curio et Rosinerio