Charter Document - 06320181

Charter Document - 06320181


Charter Number: 06320181
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1065 - 1094
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit prasentibus et futuris quod Berta filia Fromundi Bruni de Luziaco dedit Deo et sanctimonialibus de Marciniaco alodium suum quod est situm in villa que vocatur Chaseacus sine ulla retentione Propter hoc donum fuit recepta apud Marciniacum in conventu ancillarum Dei Hoc laudavit Eldricus Esperuns et uxor ejus que erat filia supradicte domine et filii ejus Fromundus et Hugo et filie laudaverunt sine calumnia donum istud Testes hujus doni sunt Henricus Raynaldus Engelbertus Richardus de Luziaco Jocerannus de Vilarz Hugo de Morillon et multi alii qui ibi aderant Sigaldus presbyter super jumentum suum demonstravit terram per ommia loca ubi erat Hoc fecit in tempore domni Hugonis abbatis et in manu domni Widonis prioris ejusdem loci