Charter Document - 06320177

Charter Document - 06320177


Charter Number: 06320177
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1144
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Lucius episcopus servus servorum Dei venerabili Alberoni episcopo Leodiensi et dilectissimis capellanis de Castro Oium salutem et apostolicam benedictionem Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium Dilectioni itaque vestre notum fieri volumus quod religiosorum fratrum Cluniacensium precibus inclinati et religiosarum sanctimonialium de Marciniaco necessitatibus paterno affectu providere volentes ecclesie sancti Victoris que juxta prefatum castrum sita est liberam sepulturam concessimus ut videlicet eorum qui se illic sepeliri deliberaverint devotioni et extreme voluntati nullus obsistat salva tamen justitia matricis ecclesie Quia igitur que a sede apostolica statuuntur a vobis debent irrefragabiliter observari per apostolica vobis scripta mandamus quatenus eandem ecclesiam super hac nostra concessione nullatenus perturbetis nec quemlibet ibidem supradicto modo sepeliri nisi forte excommunicatus sit prohibeatis Datum Laterani decimo quarto calendas junii