Charter Document - 06320176

Charter Document - 06320176


Charter Number: 06320176
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Albero Dei gratia Leodiensium episcopus notum esse volo tam presentibus quam futuris Ecclesie filiis quod domna Ermensendis comitissa de Musalt que uxor extitit nobilissimi comitis Alberici divina patrimonia que in possessionibus ecclesiarum sunt pia liberalitate amplificans suggerente quadam nobili et religiosa femina nomine Regina sibi enim consanguinea ecclesiam beati Victoris quam jure sui alodii in cujus fundo sita erat in suburbio Hoyensi libere possidebat ecclesie Cluniacensi beatorum apostolorum Petri et Pauli et sue filie que est in Marciniaco indotatam sine aliquibus appenditiis tantum cum suo ambitu cimiterii in suum perpetuum jus legavit et monastico ordini deputatam nostre defensioni et omnium Leodiensi sedi presidentium adversus calumniam jure parrochiali commisit amplius Si quis ex familia sua spiritu bone devotionis persuasus aliquid de suis rebus vel possessionibus liberis ad jus predicte ecclesie transferre vellet et proprium patrimonium ibidem instituere votum illud suo assensu confirmavit Quoniam tali ratione Dominum sub quo nulla paupertas sentitur quia sua est terra et plenitudo ejus facile in inopia sua Ecclesiam suam visitaturum non dubitavit sed quoniam predicta ecclesia nihil adhuc possidebat unde vel solus in ea monachus qui officio ministraret sacerdotali sustentaretur duxerunt onerosum ecclesie illi presidentes cum propter locorum distantiam et itineris difficultatem tum etiam propter continuam sollicitudinem procurandorum stipendiorum aliquem de longiquis suis fratribus ad datam sibi ecclesiam mittere Idcirco dispositione provida et paternitatis sue auctoritate domnus Petrus abbas Cluniacensis sub testimonio memorate comitisse ordinavit uti si illa facultatibus adeo cresceret matri sue ecclesie que est in Marciniaco in pignore filialis dilectionis et debite subjectionis aureum nummum singulis annis per manus prioris ejusdem supradicte ecclesie mitteret Hanc igitur stipulationem ego Albero humilis minister sancte Leodiensis ecclesie testamentali scedula confirmare et sigilli mei apposisitione studui roborare anno Dominice incarnationis millesimo centesimo trigesimo nono indictione secunda Conrado regni sceptrum regente Eadem comitissa predicta dedit ecclesie sancti Victoris decem boneria terre in Brueria Lambertus Dives dedit itidem decem boneria terre censualia