Charter Document - 06320170
Charter Number: | 06320170 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1105 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint omnes filii catholice ecclesie presentes et futuri quod Ilius de Sapogo prius et postea Girinus filius ejus tandemque filii ejus Ilius et Willelmus pro remedio animarum suarum donaverunt Domino Deo et beato Petro ad locum Cluniacum totam possessionem suam de Villareto sicut ad eos pertinebat cum redditibus suis scilicet tam in terra culta quam inculta quatenus libera et absoluta respondeat Cluniaco et Deo ibidem servientibus Hoc autem donum postea calumniati sunt tres nepotes eorum Poncius videlicet Villanus Gaiferius et Paltanerius cum matre sua Florentia Unde apud Carolocum cum camerario Cluniacensi Seguino placitum habentes presente Wichardo priore Marciniacensi et Girardo Viride de Villa nova et fratre Rollanno Pontio etiam priore Carolocensi tandem predictum donum fideliter laudaverunt et per omnia firmaverunt Deo et beato Petro Cluniacensique cenobio nihil inde jam deinceps retinentes vel sibi vel posteris suis sed totum in pace dimittentes cum predicta matre sua sicut a predictis antecessoribus suis jam antea donatum fuerat fideliter Quibus peractis tres predicti fratres sub eodem placito concorditer donaverunt Deo et sancto Petro sine omni retentione et sine omni calumnia cum predicta matre sua duos mansis juxtapositos in eodem territorio Carolocensi in manum jamdicti Seguini camerarii quorum alter vocatur mans de la Calce et alter de Antranno Quod donum ut firmius in perpetuum maneant fecerunt per manum atque laudamentum duorum fratrum seniorum de Rotenna Teotardi scilicet Lugdunensis canonici et Dalmatii militis Cujus doni testes sunt iidem duo Teotardus et Dalmacius Bernardus de Cacchiaco Girardus de Willum Durannus Boerius Girinus de Prissiniaco Ilius de Marcennaco Gaucerannus de Pineto cum aliis multis Hujus etiam doni laudationem atque confirmationem fecerunt postea tam mater Florentia quam omnes filii ejus apud Villaretum in manum predicti domni Seguini camerarii et Ludovici decani de Cavinnis et Pontii de Sancto Victore videntibus et testantibus predicto Dalmatio de Rotenna Duranno Boerio Girino de Prissiniaco Hugone de Sancto Andrea Hoc etiam in futuro certum habeatur quod hi duo mansi in vadimonium positi fuerant pro trecentis quinquaginta solidis Lugdunensis monete que pecunia per manum jamdicti Seguini camerarii persoluta est et insuper mula una pro hac eadem re uni de tribus fratribus Pontio scilicet Villano est data illud etiam rogantibus tam filiis quam amicis concordatum est atque concessum ut mater eorum predicta Florentia si in vita sua habitum sancte religionis apud Marciniacum recipere voluerit cum omni benignitate ibi recipiatur si tamen juxta morem aliarum de suo vestita fuerit quod [in] ipsa remanserit donum tamen predictum firmum manebit et inconcussum quia igitur hec utraque donatio tam de Villareto quam de mansis ita fideliter diligenterque facta est et corroborata si quis unquam improbus contra eam quod absit manum extendere presumpserit timeat districtum Dei judicium et penas gehenne Hujus autem ultime donationis confirmatio peracta est anno Dominice incarnationis millesimo centesimo quinto indictione decima tertia Pascali papa secundo ecclesie Romane presidente Philippo regnum Francorum tenente Hugone archiepiscopo Lugdunensis ecclesie anno videlicet ordinationis domni Hugonis Cluniacensis abbatis quinquagesimo sexto in cujus manum hoc ipsum donum sicut hic continetur laudatum est et confirmatum apud Cluniacum a predicto Pontio Villano vice matris et aliorum duorum fratrum