Charter Document - 06320166
Charter Number: | 06320166 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1104 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte Trinitatis noverint omnes presentes et futuri quia ego Rotrudis uxor Elgodi cognomine Berei videns peccatorum meorum enormitatem penasque gehenne evadere exoptans trado me Deo creatori meo et beato Benedicto domnoque Hugoni abbate Cluniacensi ad suscipiendum religionis habitum in loco Marciniaco unde quia idem domnus abbas me peccatricem intra collegium suarum sanctarum filiarum suscipere dignatur dono ego Domino Deo et sancto Petro ad locum scilicet Marciniacum totam terram meam tam cultam quam incultam cum omnibus redditibus suis que videlicet sita est in villa que dicitur Pringa in pago Augustodunensi in territorio Baronensi que scilicet terra mihi accidit ex paterna hereditate Hanc sicut jam dixi absolute et sine omni retentione trado et dono loco Marciniacensi ut ibi perpetuo deinceps pertineat atque respondeat excepto uno manso quem definite ac divise tradideram filie mee Pennaverie Hoc igitur donum fideliter factum tres filii mei Eldinus Henricus atque Robertus fideliter concesserunt apud castrum Mariniacum in manu Bernardi monachi nepotis videlicet jamdicti Elgodi constabularii etiam domini Hugonis abbatis et in manum Bernardi Ungri decani de Lordono Gaufredi etiam decani de Blanziaco firmiter laudaverunt et laudabiliter firmaverunt Insuper quoque promiserunt ut si aliquis adversarius seu infractor contra hoc donum aliquando surrexerit fideles adjutores ac defensores super hoc existant erga Marciniacum et fratres qui eundem locum tenuerunt Laudavit hoc etiam cum hiis tribus Artaldus de Buxeria et uxor ejus Agnes filia mea audientibus ac testificantibus Guillelmo Sasno Hugone Vetula Hattone de Marziaco Artaldo de Scala Gaufredo Fuerio et Bernardo fratre ejus Airardo presbytero de Gordono Walterio de Craia Bernardo Fasenderio cum aliis multis Si quis itaque donum hoc auferre aut infringere tentaverit auferatur memoria ejus de cognatione et hereditate patrum suorum nisi dignam emendationem ad locum Marciniacum fecerit Hujus autem donationis carta facta est anno Dominice incarnationis millesimo centesimo quarto indictione duodecima Paschali Romane ecclesie papa secundo Narjodo Eduensi episcopo jam dicto Hugone Cluniacensi abbate sub cujus etiam domni laudatione hoc concessum est ut supradicti tres filii mei cum ad finem venerint si se Cluniacum deportari fecerint benigne ibidem recipiantur et honeste sepeliantur nisi fortasse in excommunicatione positi fuerint Supradicta autem terra hoc est terra de Pringa consuevit reddere panes quadraginta duos de avena quadraginta duos sextarios de vino quadraginta duos sextarios multones quatuor porcellos quatuor in diebus messis majores porcos quatuor in festo sancti Martini in Pascha novem pullos quos vocamus capones viginti tres denarios