Charter Document - 06320120

Charter Document - 06320120


Charter Number: 06320120
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1094 - 1098
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti amen Notum sit omnibus hominibus presentibus et futuris sancte matris Ecclesie filiis quod Raynardus dominus de Glana pro remissione peccatorum suorum et pro salute anime sue et pro anima patris sui Poncii et pro animabus parentum suorum ac pro uxore sua Adelaida nomine dedit Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Marciniacum ubi jamdicta uxor ejus habitum sancte conversationis accepit tres mansos terre in villa que vocatur Lavaleda in manu domni Umberti prioris et quicquid ad mansos pertinet et homines decem cum uxoribus suis et filiis et filiabus eorum tam futuros quam presentes et omnem progeniem que ex eis exitura est Sunt vero homines ii quos presentialiter dedit qui in eisdem mansis et villa supranominata inhabitant Joannes et Bernardus et Uldradus et Engelbaldus cum sorore sua jam defuncto patre et matre eorum Alquardus quoque et mater ejus Joannes alius et uxor ejus Constabulus et fratres illius et sorores et mater eorum Istos vero in vita sua dedit in vestitura et post mortem suam dedit alios cum uxoribus et filiis et filiabus eorum Albertus scilicet de Sancto Gengulfo et Leonem fratrem ejus et infantes eorum Engelbertum de Monte et uxorem ejus et filios et filias eorum Bernardum mariscalcum et uxorem illius cum filiis et filiabus suis et omnem progeniem que ex eis exitura est cum terra et omnem eorum substantiam dedit et quicquid in eis ab antecessoribus suis habebat tenebat vel possidebat Dedit etiam clausum suum vinee optimum quod in supradicta villa Avalada situm est et testes sunt Siguinis de Glana Hugo Rabot Gaufredus de Castellione Arnulfus de Stacia Altaldus de Monte Rulione Walterius Barel Hugo Roninus Rainaldus Caalinus Radulfus de Sancto Petro et alii quamplures