Charter Document - 06320115
Charter Number: | 06320115 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1105 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Sit manifestum omnibus Christianis quod ego Hugo de Vallibus et conjux mea nomine Maria suscipientes habitum religionis sub regimine domni Hugonis abbatis Cluniensis ego quidem apud Paredum uxor vero mea apud Marciniacum dedimus et obtulimus perpetuo jamdicto Marciniacensi loco ubi morantur ancille Dei in parrochia de Oreor mansum de Chassaniis qui reddit jure debito porcum sex solidorum sex sextarios vini quatuor panes grandes atque censuales quatuor bichet avene quatuor denarios publice monete sed et super accipere si voluerint monachi Jugera quoque debet idem mansus et vehiculum carri Obtulimus et dedimus ad integrum hunc mansum cum accidentibus pratis sylvis aquis vineis et redditibus absque ulla calumnia Dedimus etiam sepedicto Marciniacensi cenobio quindecim solidos apud Spineciacum in parrochia de Jangiaco Si quid autem contraire tentaverit huic nostre oblationi sciat se iram Dei incurrere nisi satisfecerit pro peccato tali Testes hujus doni domnus Hugo abbas domnus Rainardus prior claustri sanctimonialum Marciniaci Gaufredus sacrista Lambertus camerarius domni abbatis Hugonis Bernardus de Monte Agano fratris hujus doni datoris Ademarus Morel frater Marie hujus doni datricis Gaufredus Morel frater horum Hugo de Porta Bernardus Raculfus Bardet de Marciniaco et alii plures