Charter Document - 06320110

Charter Document - 06320110


Charter Number: 06320110
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1105 - 1106
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Agnoscant presentes et futuri quod duo fratres Petrus et Guinebaldus manentes apud Sanctum Julianum de Brianeis dereliquerunt sub jurejurando monasterio Marciniaci omnem calumniam quam faciebant in ecclesia predicti martyris sancti Juliani reliquerunt et ea que in cimiterio vel in terris ejusdem ecclesie habebant sive calumniabantur Parentes etiam eorumdem predictorum fratrum id est quinque fratres videlicet Girbertus Martinus Albertus Stephanus et Robertus qui vocantur Gundoardenses ipsi etiam similiter sancte Trinitati ad locum Marciniaci ubi manent sanctimoniales derelinquerunt que possidebant sive calumniabantur ad integrum in ecclesia sepedicti sancti Juliani Reliquerunt enim quicquid in cimiterio quicquid in terris predicte ecclesie vel in ministerio ecclesie ipsius habebant vel calumniabantur id est marrigleriam Hanc relictionem fecerunt sub sacramento sancto quod fecerunt super aram sancti Ambrosii apud Salam ut firmiter teneatur in eternum ac semetipsos fidejussores dederunt cum aliis quinque nam Girbertus Gundoardus misit fidejussorem Joannem de Chazoto Stephanus misit Robelinum de Prisi Martinus Gundoardus misit Albertum de Fraxino Albertus Gundoardus misit fidejussorem Stephanum Rogum pro hac re Hec relictio facta est per auctoritatem et jussionem episcoporum Eduensis civitatis domni scilicet Norgaudi episcopi qui hanc ecclesiam Marciniaco cenobio dedit ejusque successoris domni Stephani episcopi in manu domni Seguini prioris Marciniacensis et domni Wichardi ejus socii Testes hujus rei domnus Petrus archipresbyter Girardus de Villum Duran de Marchan nepos ejus Raynerius Viridis Rodulphus de Clocherio Girar Orlut Bernardus ipsius ecclesie capellanus Jocerandus de Centarbens