Charter Document - 06320109

Charter Document - 06320109


Charter Number: 06320109
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1106
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Noverint presentes et futuri quod ego Robertus Dalmacius arripiens iter Hierosolimitanum relinquo Deo et sanctis ejus ad locum Marciniacum totum honorem meum de Brianneis tam illum scilicet quem ibi habeo per meipsum quam illum qui mihi accidit ex avunculo meo Gauceranno de Centarbens ubicumque sit in toto Brienneis in alodiis vel in feodis quos monachi adquisierint et quia honor iste positus erat in wadimonio redimit eum prior Marciniacensis quingentis solidis monete Borbonensis Hoc igitur donum sic facio firmiter ut in mea vita locus Marciniacensis quinquaginta solidos inde habeat omni anno pro vestitura Quod si de Hierosolymis rediens honorem ipsum redemero illosque quingentos solidos Marciniacensi loco reddendo semper tamen locus Marciniacensis habebit illos quinquaginta solidos investiture me vivente Post mortem autem meam ubicumque scilicet moriar vel hic vel Hierosolymis totus honor iste tunc et deinceps Marciniacensi ecclesie libere pertineat ac respondeat Sub hujus domni consensu decretum est ut uxor mea Judith et filia quam ex ipsa habeo cum voluerint recipiantur Marciniaco inter ancillas Dei ad habitum religionis Hoc donum feci fideliter ego Robertus apud Berziacum Villam coram domno Hugone abbate et domno Seguino camerario multisque monachis testificante conjuge mea Judith Anselmo de Salmiriaco Anselmo de Valestinis Hugone Rabie Seguino de Culminis Airardo prefecto de Colongiis multisque aliis anno Dominice Nativitatis millesimo centesimo sexto indictione decima quarta Paschali papa Rome Philippo Francorum rege Norgaudo episcopo Edue