Charter Document - 06320106
Charter Number: | 06320106 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1098 - 1114 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes quod Manasses miles et Bernardus de Brul filius ejus dederunt ecclesie Marciniaci molendinum de Torci et unam vercheriam que est in Maringis per manum domni Wichardi ejusdem loci prioris et pro hoc dedit eis idem prior sex libras Barbonensis monete et sicut dictum est perpetuo dederunt ecclesie Marciniacensi que supra dicta sunt De hoc dono sunt testes Umbaldus famulus Witbaldus vicarius de Marciniaco Martinus de Columbario Bernardus Pictor de Cluniaco Gormundus quidam puer Popinus de Marciniaco