Charter Document - 06320104

Charter Document - 06320104


Charter Number: 06320104
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverint fideles omnes quod ego Rotlannus de Pomeriis dedi et obtuli Deo omnipotenti ad locum Marciniacum totum meum alodium quod est situm ad Pomerias scilicet in pratis in agris cultis et incultis in vineis in sylvis et in omnibus modis Hoc autem donum ex integro feci in manu domni Seguini Marciniacensis prioris coram multis adstantibus et hoc testificantibus id est coram domno Wichardo monacho gubernatore ejusdem Marciniacensis ecclesie coram domno Petro monacho et domno Dodone monacho et cellerario coram militibus Girardo Rubeo Heldino Titione et coram Witbaldo vicario Stephano Milardo Henrico de Balgiaco et pro hoc dono accepi ego Rotlannus a domno Seguino priore centum triginta solidos Bernardus quoque miles de Vetusto Bonanto et Robertus frater ejus similiter dederunt eidem ecclesie quicquid habebant in predicta villa de Pomeriis testibus Bernardo Blandino Guichardo Chavazola Ego Rotlannus feci donum meum hoc feria secunda in mense Martio domno Paschali papa presidente Philippo rege Francorum et super aram sancti Prejecti martyris hanc cartam et hoc donum Deo omnipotenti et ecclesie Marciniacensi obtuli ut firmum et stabile permaneat Pereat in Infernum qui calumniatus fuerit hec nisi emendaverit