Charter Document - 06320103

Charter Document - 06320103


Charter Number: 06320103
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Bequest
Date: 1107
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Sancte Trinitatis noverint omnes presentes et futuri quod domnus Narjodus Eduensis episcopus liberam atque fidelem fecit donationem Deo et sanctis ejus ad locum Marciniacum de ecclesia sancti Juliani martyris qui est in territorio Briennensi sitam ipsamque laudavit et confirmavit apud Cluniacum in manu domni Hugonis abbatis coram multis astantibus Unde ego Heldricus Hesperuns optans habere partem in benefactis predictorum locorum Cluniacensis scilicet et Marciniacensis concedo et in perpetuum werpio sancte et individue Trinitati ad locum Marciniacum quidquid in predicta ecclesia vel in cimiterio ejus aut in presbyteratu vel marriglaria vel decima vel in omnibus que ad ecclesiam pertinent habueram vel tenueram ut deinceps sine omni calumnia totius mee progeniei Marciniaco pertineat atque respondeat Hoc autem facio ego Heldricus laudantibus et confirmantibus uxore mea et filiis meis Hugone scilicet de Sancto Prejecto Quod ut firmius stabiliusque perduret recepi ego Heldricus sexcentos solidos Borbonensis monete per manum domni Seguini camerarii domni abbatis Hugonis Hugo autem et Bertrannus filii Hugonis de Elzolis jam defuncti similiter quidquid in predicta ecclesia vel in omnibus que ad ecclesiam pertinent sicut supranominata sunt de me habuerant vel tenuerant in feudum totum sine omni retentione concedunt et werpiunt Deo et sanctis ejus ad locum Marciniacum ut ibi deinceps cum pace pertineat et respondeat sub cujus cause convenientia mater eorum Aremburgis recipitur Marciniaci ad habitum sancte religionis Quod autem ipsi fratres Hugo et Bertrannus sicut hic continetur concedunt et werpiunt hoc ego Heldricus cum uxore mea et filiis meis jam nominatis laudo et confirmo ut sic perpetuo maneat sine omni calumnia inconcussum Posuerunt iidem fratres Hugo et Bertrannus tantumdem de suo proprio honore in locum istius feudi quod de me tenebant ut illud similiter de me teneant et mihi debitum servent hominium Horum omnium testes sunt et auditores Artaldus Rafinus Guilinus de Munda Stephanus famulus Radulphus famulus cum aliis multis Hec autem concessio atque werpitio tam a me Heldrico quam a predictis fratribus Hugone et Bertranno facta est apud Lordunum in manu domni Hugonis Cluniacensis abbatis anno Dominice Incarnationis millesimo centesimo septimo indictione decima quinta Paschali papa secundo Romane ecclesie Philippo Francorum rege