Charter Document - 06320102

Charter Document - 06320102


Charter Number: 06320102
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1095
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis notum sit cunctis christiane legis cultoribus quoniam ego Guillelmus comes a pietate materna cupiens non degenerare concedo alodium de Aqualia et reliquum totum quod mater mea Cuniza Cononis filia quando mundum reliquit in sua parte sortita secum Deo dedicavit ut sit beati Petri Cluniacensis ad titulum pertinens Marciniacensem ubi velum sumpsit nullusque deinceps dono huic ullam calumniam inferre presumat sed quod nostre carni vix durat et in tempore desit anime mee et matris mee durans sine fine quatenus ego sim filius ejus qui me genuit carne etiam mente et sicut in terra ita et in celo coheres esse merear per eam cunctorum fratrum et sororum monasterii Cluniacensis et particeps omnium bonorum que fecerint Hujus doni susceptor fuit ex vice domni abbatis Hugonis et dator mihi tante fraternitatis domnus Tezelo monachus supradicti cenobii spectatores autem vel testes alter monachus Joannes dictus qui cum eo advenerat et conversus quidam Adalelmus item de meis presbyter Mamerius laici quoque Cuono Uldricus Reinerius Rogerius etiam et Godefridus pueri Factum est penes castrum Odeltinge ante introitum porte anno incarnationis Domini millesimo nonagesimo quinto indictione tertia decimo quarto calendas octobris feria tertia regnante super omnes reges vero ac vivo semper imperatore universali Jesu Christo cum Patre et Spiritu Sancto in secula seculorum Amen