Charter Document - 06320098

Charter Document - 06320098


Charter Number: 06320098
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hominibus tam presentis quam futuris quod Robertus Dalmacius concedente Hugone fratre meo atque conjuge mea Loetta dono Domino Deo et sancto Petro apostolo ad locum Marciniaci vercheriam que est sita in villa Carneti tali conditione ut servos meos et ancillas ibi existentes ejiciam Eodem modo dono predicto loco servos meos et ancillas quorum hec sunt nomina Marinus [] Querimoniam vero quam habebam in alios servos scilicet in Undraza in Armenaldo Winebaldo Walterio Caulet Duranno Grosseti Martino cum filiis et filiabus suis Grossa cum filiis et filiabus suis Alberga cum filiis et filiabus suis Testes hujus donacionis sunt ipsi Robertus Dalmacius Ugo de Bitziaco et Joetta qui hoc donum fecerunt Hugo de Buxelio Leotbaldus de Caupera Ugo de Vallibus Ugo de Campovizet Girardus Urlitus Garulphus de Aurea valle et Senebrunus sunt fidejussores ut hoc donum firmiter teneant Si quis hoc donum violare presumpserit omnes maledictiones novi ac veteris Testamenti veniant super eum et sit particeps cum Datan et Abiron Actor hujus operis fuit Seguinus camerarius domni Hugonis abbatis An MC