Charter Document - 06320096
Charter Number: | 06320096 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1098 - 1114 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod Witburgis cognomento Pennaveria uxor Girardi de Viunciaco et filii domni Bernardi de Centearbenco dum monacha fieret apud Marciniacum tempore domni Wichardi prioris dedit mansum de Villario quod adheret Giverziaco sicut tenet Rotbelinus et fratres sui in parcerenchia sic pater ejus tenuit et ipsa post illum in alodium Hoc concesserunt et laudaverunt Maria et Aadleia filie ejus et Ugo de Faia maritus Adaleidis Hoc audierunt et viderunt Bertrannus monachus filius ejusdem Pennaverie Petrus de Sevingo et Girardus Urlutus Factum publice in manu Wichardi prioris