Charter Document - 06320093

Charter Document - 06320093


Charter Number: 06320093
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1065
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverint cuncti fideles quod matrona quedam Gisla nomine dedit Domino Deo et sancto Petro ad locum Marciniacum mansum Grimaldi de Perreto et tres burdelarias pro salute anime sue et pro animabus parentum suorum et omnium fidelium defunctorum Totum namque mansum dedit ex integro nihil in eo retinens et burdelarias similiter consentientibus et factum laudantibus filiis Bertranno et Girardo In Marciniacensi loco actum fuit donum istud publice in manu Widonis prioris in presentia honorabilium virorum Aganonis scilicet Eduensis episcopi et Letbaldi de Digonia et Girardi de Busul qui hoc etiam testificantur S Gisle S Bertranni S Girardi et alterius Girardi