Charter Document - 06320068
Charter Number: | 06320068 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1055 - 1064 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie in honore sancte Trinitatis constructe in loco qui dicitur Marciniacus ego in Dei nomine Ugo seculo renuncians dedi mansum unum ad Avingum qui mihi ex paterno jure contingebat cum omnibus appenditiis suis sicut Albericus et pater ejus tenuerunt et excoluerunt et ostenderunt mihi et fratribus nostris monachis domno Renchoni et Duranno presente Aia matre mea Testes autem et monstratores hujus mansi sunt Albericus qui excolit mansum et Durannus et Rotbertus frater ejus Adalbertus quoque vicarius Hoc autem donum factum fuit in manu domni Duranni prioris Testes et laudatores sunt hujus doni Girardus et Artaldus atque Gaufredus