Charter Document - 06320065
Charter Number: | 06320065 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1073 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint cuncti fideles sancte Dei Ecclesie quod ego Rannulfus et ego Alo Aiarnacensis donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Marciniacum in manu domni Hugonis reverentissimi et pii patris quamdam terram que vulgo nominatur Montos et aliam que dicitur Alpins Donamus autem omnem consuetudinem quam ibi hactenus habuimus excepta medietate de pascuis ovium rusticorum Hanc autem medietatem tali conventione retinemus ut nulli homini demus nec vendamus nec in pignus mittamus nisi monachis predicti loci de monachorum autem ovibus nihil accipiemus sed habeant omnia sua salva absque ulla consuetudine Donamus quoque in sylvis nostris monachis ad calefaciendum et ad edificandum quantumcumque eis necesse fuerit hominibus vero qui in ipsis terris manere voluerint donamus locum ad manendum juxta sylvam et ut accipiant de silva ad edificandum Donamus insuper ut servientes nostri eam consuetudinem quam in ipsis terris de nobis vel pro nobis habebant de monachis deinceps habeant Concedimus etiam ut omnes homines qui de nobis in ipsis terris aliquid habent quantumcumque Deo et sancto Petro Cluniensi et monachis ejus dare voluerint faciant hoc sine ulla contradictione Facimus autem donum istud pro remissione peccatorum nostrorum et pro animabus parentum nostrorum cum consensu tamen et laude domni Fulconis comitis Engolismensis senioris nostri de quo hec habebamus et tenebamus Actum est hoc anno ab Incarnacione Domini millesimo septuagesimo tertio presidente Gregorio papa septimo indictione decima epacta nona concurrente I sub Francorum rege Philippo