Charter Document - 06320063

Charter Document - 06320063


Charter Number: 06320063
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1094 - 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Post mortem vero Widonis prioris in cujus manu donum de supradictis Rotlannus fecerat Umberto qui ei successerat in loco regiminis calumniatus est aliqua non omnia ex toto Unde in presentia probabilium virorum id est Pontii Rufi et Artaldi de Kavanizet et Girardi Rubei Fulchardi quoque et Witbaldi placitum habuerunt et per consilium et laudamentum illorum quod dederat ex toto laudavit et per manum illorum omnem querelam finivit et donum quod Bernardus de Veteri Bonanto et alii domini fecerunt omnino laudavit promittens ut ulterius nullam inde calumniam inferret Sic quoque omnia de quibus agitur sine omni retinemento werpivit nihil inibi retinens nisi ad succurrendum sui vel cujuscumque melius optaverit receptionem Et quia hoc in altera vice utpote vir lubricus et instabilis innovavit ulterius non mutandum per consilium supradictorum militum dedit ei prior decem solidos et decem quos ei debebat predonavit sicque fiunt viginti Testes sunt supradicti milites qui hanc concordiam ab utrisque partibus fecerunt et insuper ex parte prioris sunt testes Eldinus presbyter Fulchardus et Witbaldus